top of page

Gustationes

Quam sermonem de Cicerone habere Latine, quam de studiis ac litteris subilitate elegantiaque linguae Graecae referre quamque elementa Sanscritica, linguam illam dico, qua per tot hominum aetates Indorum sapientia est tradita, quid vobis, colenda iuventus, in vita umquam desideratius fuit? Quorum desiderio si aut adhuc maceramini ac torquemini aut iam leviter expleti estis, Sodalibus Antiquis Linguis Fovendis Oxoniensibus invitatissimi atque exspectatissimi venietis ad Gustationes, quibus bellaria ac cuppedia harum linguarum viva ratione colendarum horis postmeridianis a. d. VIII Id. Oct., quae linguarum consuetudini ac colloquiis dicabuntur, gustatu explorabitis. Ad illas autem aedes Collegii Jesu, quae vulgo Ship Street Centre nuncupantur, eo die vos conferte. Sententiis quidem primis ac gravibus linguae Graecae, Latinae Sanscriticaeque exercendis aut elementa ac principia discetis aut harum linguarum mirabilium ac sanctissimarum notiones iam pridem perceptas, sed aetate oblivioni datas, colloquia viva exorsi recognoscetis. Praeter has scholas cum et animi colloquiis et corporis vires cibo ac potione reficere, tum Musis Latinis Graecisque verba ac modos consecrare poteritis. Quisquis es, peregrine, a nobis expectaris. Ergo sive in his studiis mediocrioter iam versati estis, sive ab eis totum aetatis vestrae tempus abhorruistis, cuncti limina conclavium nostrorum ingredi audete. Si igitur vobis his verbis commotis nihil longius videtur, quam ut huic diei intersitis, nomina vestra aut his codicillis inscribite aut huic inscriptioni electronicae date. Plura scire si vultis, certiora audire, de incertis interrogare, litteras a nobis frequenter accipere, scribite ad nos. 

merged image.jpeg

Timing: Sunday 8th of October, from 2PM
Address: Jesus College, Ship Street Centre
Contact us at oxfordancientlangauges@gmail.com

*please note: our gustationes will not be held online this year

 

Outline of the day:

14.00: Beginning of the afternoon
14.15: Welcome and division into groups
14.30-15.15: Latin and Sanskrit Classes
15.15-15.45: Break and singing
15.45-16.30: Greek and Sanskrit Classes
16.30-17.00: Snacks, more singing, conversation

bottom of page